Retórica y ficción narrativa de la Ilustración a los romanticismos

Allegoria. Recepción latina

BUCHNER, Augusti. De commutata ratione dicendi. Libri duo: Quibus in fine adjuncta dissertatio gemina de exercitatione styli.  Lipsiae [Leipzig]: Impensis Martini Gabrielis Hübneri, Excudebat Joh. Henr. Richterus, 1689.

Buchner. 1689

Cap. 2, «De metaphora, latine translatio», 19-54

[p. 23-24] Aristotelis enim tempore praeter Metaphoram Tropus alius non erat; postea uero cum Rhetores sequentium temporum omnia minuta coepisent concidere, jam/ non Metaphora a, plius dicebatur, cum uel a genere as speciem, uel ab istam ad illud translatum nomen, uerum Synechdoche appellabatur, itaque de primis illis duabus speciebus heic nihil nobis agendum erit.

Aristoteli uocatur Metaphora, cum non duo inuicem per similitudinem, ut in priori genere, transferuntur; sed quatuor inter se & bina binis respondent, eodemque se modo secundum ad primum, quemadmodum se quartum ad tertium habet. Poteris igitur pro secundo quartum, uel pro quarto secundum ponere. Exempli gratia dies, uespera, uita, senectus, quatuor nomina sunt, et diuersa inter se, si seorsim consideres: at si componas inter se, sic se habebit uespera ad diem, quemadmodum se senectus as uitam habet.

[p. 50] Quae, ut capitulatim nunc repetamus, sunt: I. Similitudo, quae est inter rem, unde transfertur, & ad quam transfertur nomen. II. Concinnitas & magnitudo, ne aut supra modum grandis sit, aut minor etiam atque humilior, quam res est. III. Cognatio: ut a uicinis & cognais rebus quodam modo, non nimium dissitis & longe remotis; aut parum cognats petatur Metaphora. IV. Honestas et uerecundia ne oneret auditorum pudorem aut patientiam. V. Suauitas, ut delctet & capiat. VI. Proprietas & usus, ne insolescat oratio. VII. Denique cura de non mutando genere figurae. Que cum seruantur, laudem habebit oratio: quando receditur, durae & indecorae metaphorae euadent.

[p. 50] De metaphora

Plura tamen, quod et ante monuimus, et post monendum saepius erit, Poetis, quam oratoribus hic concessa sunt, nec confundendae utrorumque ideae. In quo Milesiarum Scriptor Apuleius, item Sidonius, atque Capella frequenter peccant.

[p. 53] Quod si veremur translationes quasdam Lectori & Auditori nostro nos approbaturos, tunc uti licebit remediis, & uel praefari ad ueniam aliquid, exempli gratia, ut ita idam, uel loquar, uel in imaginem translationem conuertere, adjectis comparandi particulis, quasi, tamquam, ueluti. Quod Xenophontem recte factitasse sepius; sed neglexise Platonem male, Demetrius Phalereus obseruat.

Cap. XVII,  «De commutatione uerborum in pluribus per allegoriam».

[p. 257-258] Allegoria aliud uerbo, aliud sensu ostendit. (…) Allegoria alia pura, alia mista. Ad perspicuitatem orationis mistae magis faciunt. Elegans allegoria species, cum ad historiam uel fabulam alluditur. (…) Speciosissimum genus orationis efficitur cum similitudo, allegoria / translatio concurrunt. (…) Allegoria cuilibet generi dicendi conuenit. (…) Allegoriis in reprehendendo querendoque utimur uitandae inuidiae odiique. Philosophi ueteres iis usi, ne prophanarent doctrinam. (…) Modus in allegoriis tenendus est, ne plane obscuretur oratio. Nam continuatae aenigma faciunt & crucem lectoribus pariter & audientibus figunt.

[p. 259] Quintum & ultimum modum allegoria constituit, quae aliud uerbis, aliud sensu ostendit.

[p. 260] Est uero allegoria pura alia, alia mista. Pura, ubi totus sermo figuratus est. Mista, ubi proprii, siue simplecis aliquid inest.

[p. 261] Nam nisi addidisset concionum, pura allegoria fuisset. Sed clarior sensus effectus est, cum addidit. Itaque ad perspeicuitatem & lucem orationis magis mistae, quam purae faciunt. Est & elegans allegoriae species, cum ad historiam aliquam aut fabulam alludimus.

[p. 263] Conueniunt allegoriae non modo grandi orationis generi, sed & reliquis. (…) Multus hujus figurae in irrisionibus, plurimus in minis usus est. Nam quia obscura est, suspicionem gignit.

[p. 264] et haec terrorem injicit, dum aliud ex alio homines colligunt


POMEY, FrançoisNovus candidatus rhetoricae seu Aphthonii Progymnasmata in meliorem formam redacta usumque. Lugduni [Lyon]: Apud Antonium Molin, 1659.

POMEY, François. Novus candidatus rhetoricae, altero se candidior comtorque, non Aphthonii solum Progymnasmata ornatius concinnata sed tuliana etiam rhetoricae praecepta clarius explicata repraesentans studiosis eloquentiae candidatis. Accessit nunc primun dissertatio de panegyrico. Lugduni [Lyon]: Apud Antonium Molin, 1678.

Pomey.  Progymnasma de figuris. Cap. 2 De tropis, 1721

[1659, p. 54; 1678, p. 178]   Allegoria est, cum aliud verbis, aliud sensu, ostenditur.

[1659, p. 62-63; 1678, p. 186] Allegoria, nihil aliud est, quam multiplicata & continuata translatio. Tametsi autem figura haec, in verbis sita sit, in sententiis tamen dignitatem & locum habere potest/ ob similitudinis gratiam, quam plerunque continet, & translationis leporem.


Du CYGNE, Martin R. P.  Ars rhetorica. Leodii [Liege]: Excudebat vidua S. Bourguignon, 1789.
Datos que contiene la portada: Ars / Rhetorica/ Auctore /R. P. Mart. Du Cygne, Audomarensi / Societatis Jesu./ Editio auctior & emendatior aliis/ praecedentibus/ Leodii/ excudebat Vidua S. Bourguignon,/ suae Celsitudinis necnon Majoris/ Collegii Typographus 1789.

Du Cygne. 1789

[p. 251] Quid est Allegoria? Est plurimum verborum continuata quaedam metaphora: quoties alius verbis dicitur, aliud sensu intelligitur. Nam similitud sei metaphora sit uno tantum verbo.

[p. 252] Quaenam est prestantissima allegoria? Quae similitudinis & translationis gratia permixta est.

[p. 253] Quae sunt species allegoriae? Aenigma & adagium. Quid este aenigma? Est obscurior allegoria, nimirum occulta & implexa rerum simiitudine. (…) Quid est adagium? Est dictum celebre, & scita quidam novitate insigne.