Retórica y ficción narrativa de la Ilustración a los romanticismos

Auctoritas. Recepción latina

BUCHNER, Augusti. De Commutata Ratione Dicendi. Libri Duo: Quibus in fine adjuncta Dissertatio gemina De Exercitatione Styli.  Lipsiae [Leipzig]: Impensis Martini Gabrielis Hübneri, Excudebat Joh. Henr. Richterus, 1689.

Buchner. 1689. lib. 2. Cap. XIX,  «De auctoritatibus». 588-636.

[p. 588] Quae hic ucentur auctoritates. Adhibentur eae uel ad fidem, uel ad ornamentum. Iis non prosae oationis tantum scriptores, sed et poeae utuntur quandoque. Eleganter iis in colationibus itemque in risu & jocis utimur. An iis etiam in exordiis locus. Fortunatianus exordia gnomika improbat. I totum, male. In causis ciuilibus caute admittendae. /

[p. 589-591] An Graeca, uel alia lingua concepta, in oratione Latina adhibenda sint. Non nimis multas auctoritates stipandas esse. Notata contraria quorundam ratio illeque enormis citationum apparatus. Quae ratio ueterum in citandis auctoritatibus. (…) Auctoritates autem nomino, quaecunque ex poetis, philosophis, oratoribus, aliisque cujuslibet generis scriptoribus atiquis atque illustribus adducuntur. Prouerbia atque adagia, & si quid aliud uulgi ore celebratur. Quibus nunc fidei causa utimur (nam optimorum auctorum suffragis suam firmare sententiam, in omnibus causis, ait Tullius I Tusculam. Cap. XII & et debet & solet va-/ lere plurimum) saepe tamen pro ornamento tantum sunt & ideo adhibentur, ut amplior illustriorque, uel suauior jucundiorque fiat oratio. (…) Ad fidem autem sententiis cumprimis utimur. Hoc est, ejusmodi dictis, quae de re aliqua admonent, instruuntque, & valut normam ac regulam nobis proponunt. (…) Quanquam non tantum senten-/ tiis, sed & aliis pronunciatis ad istud institutum utimur. (…) Neque uero oratores tantum, & prosae scriptores, quanquam hi maxime; sed & poetae, rarius tamen, auctoritatbus utuntur. (…)

[p. 592-596] Ac poetarum quidem sententiis cumprimis utimur, cum uulgares opiniones, communemque hominum consensum super re aliqua declarare uolumus, quem illi plerumque exprimunt. (…) Habet enim ista, ut sic dicam, peregrinitas sermonis, cum alienis potius, quam nostris atque domesticis utimur & gratiam pariter atque decorent. Sed ornamenti gratia uersibus perquam ele-/ganter utimur, cum exempla ex poetis petimus collationis causa. (…) Sed possumus & extra comparationem poetarum uerbis & uersibus uti, praecipue cum res aut persona aliqua describenda est, siue ut laudetur, / siue ut uituperetur. (…) Lepide autem & peruenuste inprimis poetarum adhibntur uersus, cum jocu-/ lariter aliquid perstringimus ac deridemus, praecipue si id ab ipsis poetis confictum fuerit (…) Ac talibus poetarum locis non modo non in caetera oratione passim, sed in ipso exordio quoque uti possumus. (…) neque hac ratione quicquam/ usiatius apud Graecos est. Quapropter cum Fortunatianus exordia gnomika sic quasi paradeigmatika, de quibus supra, reprehenderet, de causis ciuilibus id intellexit, non de literatis istis ac philosophicis dissertationibus, ubi passim talibus citra omnem reprehensionem uti possumus. Ne enim auditor aut lector subtilitate rationum, aut praeceptorum ariditate offendatur, taediumque capiat, omnis generis scitamentis tenendus morandusque est. Sed cum in foro aut in curia uersamur, hoc est, ciuilia tractamus negotia, tum alia prorsus ineunda ratio, & ad grauitatem magis & splendorem, quam ad uenustatem ac delectationem comparanda omnia sunt. Ibi igitur aut a poetarum, aut aliorum dictis dicendi initia capere, minutum ac putidum, ac plane scholasticum, seu declamatorium uideatur. Quin nec in reliquo orationis corpore utendum emere talibus, nisi forte & res cumprimis exigat, & ornamentum nsigne orationi concilietur, & illi aucores, unde haec depromuntur, iis apud quos dicimus, cogniti & admi-/