Retórica y ficción narrativa de la Ilustración a los romanticismos

Casus. Recepción latina

BUCHNER, Augusti. De Commutata Ratione Dicendi. Libri Duo: Quibus in fine adjuncta Dissertatio gemina De Exercitatione Styli.  Lipsiae [Leipzig]: Impensis Martini Gabrielis Hübneri, Excudebat Joh. Henr. Richterus, 1689.

Buchner. 1689.  lib. 2,  cap. XI, «De coniunctis».  512-519.

[p. 512] Conjuncta eadem & adjuncta, & circunstantiae. Sunt uel personae uel rerum. Personarum adjuncta prota tes physeos, prima naturae. Primigenia.

[p. 513-515] Sequitur nunc de coniunctis, ut Cicero in Partitionibus uocat: nam in Topicis Adjuncta dixit; quo quidem uocabulo insigniri potissimum hic locus solet. Nam comprehendit ea omnia, quae conjuncta cum re extrinsecus sunt, non necessario tamen: Graeci peristaseis appellant, ex quo nonnulli circunstantias dixerunt. Sunt autem uel personarum uel rerum. In persona sunt, nomen, natura, uictus, fortuna, habitus, studia, consilia, facta, casus, oratio. Et harum quidem rerum nonnullae multiplices sunt. Nam sub natura comprehenduntur sexus, natio, patria, cgnatio, aetas, naturaeque commoda uel incommoda: quae uel in animo, uel in corpore spectantur. In animo; ut docilitas, solertia. In corpore; ut pulchritudo, ualetudo, agilitas, robur. Haec prota tes pgyseos Graeci dicunt: quod Augustinus lib. XIX / de Ciu. Dei cap. 2 interpretatus prima naturae appellauit; Varro apud eundem primigenia dixit. (…) Habitus aut animi aut corporis sunt, sed a personae ndustria comparati. Similiter affectio uel corporis uel animi st; sed subita, qualis diathesis est: uel pathos, ut laetitia, cupiditas, metus, alia. Facta casus & orationes, trium temporum consideratione quaeruntur, quod praecessit, quod sequitur, quod cum re ipsa conjunctum est. In rebus considerantur locus, tempus, causa, facultates, instrumenta/ modus agendi, & euentus. His capitibus totum adjunctorum locum descripsit. (…) Patet igitur quam latissime hic locus, mirifice ad amplificandum facit; siue illustranda res sit, siue exaggeranda. Nam euidentiam magnam habet haec adjunctorum ratio, unde in narrationibus & descriptionibus praecipues regnat. Et magis mouebitur auditor, si nonnihil adjunxeris, quod conjunctum cum re, & eam majorem minoremue ostendat, quam si simpliciter eloquaris.

[p. 516]  Sed aliquando prolixius adjunctis utimur, aliquando parcius. Nam si obscurior res erit, multum lucis inde accipiet. Itaque tum prolixius utemur adjunctis, quanquam etiam, cum mouere animos, & rem, uel personam, seu commendatam, seu exosam quoque reddere uolumus. (…) Nam & virtutes ad hunc locum pertinent, cum nemini necessario insint. (…) Senibus enim reuerentia, mitissimo cuique amor debetur. Parcius autem; cum explendae oationi praecipue studemus, ne jejuna ac macilenta appareat.