Retórica y ficción narrativa de la Ilustración a los romanticismos

Causae. Recepción latina

BUCHNER, Augusti. De Commutata Ratione Dicendi. Libri Duo: Quibus in fine adjuncta Dissertatio gemina De Exercitatione Styli.  Lipsiae [Leipzig]: Impensis Martini Gabrielis Hübneri, Excudebat Joh. Henr. Richterus, 1689.

Buchner, A. (1689),   lib. 2,  cap. XIII,  p. 523
[p. 523] Commendatio loci. Eloquentiae causae ingenium, exercitatio, ars. Variae caussarum partitiones. Liberum est, nunc unam, modo praecipuas aliquot; quandoque omnes in amplificando exprimere. Tactandi ratio duplex. Utraque explicatur. Sequitur nunc illustris & ampls causarum locus; ex quo non modo confirmationes & probationes optimas, sed plurimas exornationes quoque & amplificationes ducere licet. (…)

[p. 524] Hunc sensum non nuda ac simplici oratione effert, se enumeratione causarum, quae eloquentiam efficiunt, amplificat atque illustrat. (…)

[p. 525-526] Causarum autem genera quatuor philosophi faciunt; materiam, ex qua res fit; formam, per quam res est: finem, propter quem res est aliqua; & efficientem, a qua res est. Quas omnes uno efficientium nmine Cicer in Topicis cap. 4 uidetur complecti. Nec male uidetur efficere, non sola efficiens, quanquam kat’exochen sic appelletur. Materia enim uim ad conficiendum aliquid affert; & forma propter principium; propter exitum autem finis efficere rem uideri potest. Alibi tamen cap. 15 in duo genera distinguit causas: quorum alterum earum facit, quae quamque rem conficiunt, ut sunt efficiens, forma, finis: alterum, sine quibus quicqum confici non potest, quo materiam refert. Est alia causarum partitio, quae oratori non minus quam illa altera attendenda est, cum circa humana negotia, in quibus praecipue ejus occupatur opera, plerumque semper eueniat. Sunt igitur / aliae quae adormai dicuntur; quae sunt occasiones & principia quaedam (nde archai appellantur nonnullis) per quae ad rem gerendam peruenimus: aliae aiteas seu uerae causae, aliae prophaseis seu simulatae, quae praetexuntur tantum, cum ueri ratio aut per se non constat aut & respectu tamporis exprimi satis consulto haud potest. (…) ac uerae quidem causae non proferendae mdo inprimis sunt, sed cumulandae etiem atque urgendae: interim tamen & occasiones praetereundae non sunt: post haec & simulatas quoque siue praetextus, afferre, ad copiam orationis plurimum facit. (…)

[p. 528] Sed illas quatuor, de quibus paullo ante egimus, quod attinet, nunc earum aliquot, nunc unam tantum, saepe & uniuersas in amplificando exprimere possumus. (…)

[p. 529] Tractandi ratio duplex est. Nam uel ponuntur uerae solae, uel nominantur & apparentes, ac remouentur. Quae amplior atque ornatior ratio est.


Le JAY, Gabriel François.  Ars Rhetorica ad Tullinam rationem exacta, in qua praecepta et exempla complectuntur, quae ad oratoriam facultatem pertinent. Venetii: Ex typographia Balleoniana Superiorum Permissu, ac Privilegiis, 1748.

Le Jay, 1748

[p. 301]  Locus a causis (apud inventionem) Quid est causa? Causa vulgo definitur a philosophis, id unde res aliqua est. quotuplex est causa? Quadruplex, efficiens, materialis, formalis & finalis.