Retórica y ficción narrativa de la Ilustración a los romanticismos

Definitio. Recepción latina

 Le JAY, Gabriel François.  Ars Rhetorica ad Tullinam rationem exacta, in qua praecepta et exempla complectuntur, quae ad oratoriam facultatem pertinent. Venetii: Ex typographia Balleoniana Superiorum Permissu, ac Privilegiis, 1748.

Le Jay, 1748.

[p. 188]  Locus a definitione (apud inventione) Quomodo sit definitio? Esto ratio explicans naturam rei. Quomodo fit definitio? Accipiendo aliquid illi rei, quae definitur, quod sit commune cum aliis, idque vocatur a philosophis. (…) Quomodo probares a definitione utilem esse rhetoricam? Hoc modo: ars bene dicendi est utilis, sed rhetorica est ars bene dicendi, ergo rhetorica est utilis. Quotuplex est apud oratores difinitiones genus? Multiplex. Nam saepe usurpant illi rei descriptionem pro accurata illius definitione, idque faciunt. Primum, per enumerationem partium vel adjunctorum, vel per hypotyposim, ut si definiré velles hominem improbum, describeres caput illius torvum nescio quid prae se ferens, oculos flagitium spirantes, manus ad rapinam incurvas, totum denique corporis habitum respice, quid aliud prae se fert praeter improbitatem? (…) Secundo definitio fit per similitudinem & comparationem. Ita describeres hominis perturbati & immoderati animum: est instar plateae publicae, ubi perpetuus clamantium strepitus, & voces inconditae audiuntur; ubi omnia disjecta ac dissipata; ubi rixae & jurgia. Est mare turbium, ventis jactatum & procellis. Contra, conscientiam bonam definiré quis potest per similitudinem, hortum deliciarum, thesaurum gazis regum ómnium ditiorem, aulam divini numinis. Haec porro definitio, quia levioris est efficaciae ad persuadendum, aut permovendum, rarius ab oratoribus debet usurpari. Tertio definitio fit per congeriem multorum nominum, ex quibus in rei cognitionem facilius devenimus. Quarto traditur definito rei per causas, quando exprimitur rei natura per eas res, a quibus habet ut fit & talis sit. (…) p. 191 Sic a causis simul ómnibus definiri homo potest. Animal a Deo supremo rerum opifice conditum, ex corpore mortali quidem conflatum, sed animo constans immortali, & ad divinae naturae similitudinem expresso; denique ad perfruendas aeternae vitae delicias destinatum. Quinto fit etiam definitio per effecta, & hic definiendi modus apud oratores frequentior, quia notiora solent esse effecta quam causae, cum res designatur per ea, quae ab ipsa procedunt. (…) p. 192 Denique celebratur imprimis apud rhetores illa definitio, quae fit per negationem & affirmationem; ita nimirum, ut orator primo quidem dicat, quid res ipsa non sit, deinde quid sit ipsa, adjecta interdum ironia post negationem.