DEKENUS, Joannes e Societate Jesu. Observationes Poeticae, Exemplis Illustratae. Editio altera auctior & emendatior. Antverpiae: Apud Michaelem Cnobbarum, 1688.
Dekenus, J. 1688.
[p. 223] Ethopoeia, quae est imitatio vitae ac morum alienorum
BUCHNER, Augusti. De Commutata Ratione Dicendi. Libri Duo: Quibus in fine adjuncta Dissertatio gemina De Exercitatione Styli. Lipsiae [Leipzig]: Impensis Martini Gabrielis Hübneri, Excudebat Joh. Henr. Richterus, 1689.
Buchner. 1689. lib. 2, caput XVIII «De prosopopoeia». 582-588.
[p. 582] Post exempla, antequam de auctoritatibus tradamus, uidetur de prosopopoeia aliquid dicendum. Quae si plane exemplum non est; magnam cognationem tamen cum illo habet. Quamquam & ad auctoritatem referri possit. (…) Nos medium locum ipsis dabimus, ut uel connecti exemplis, uel cum auctoritatibus conjungi possint, utrisque propinquae. Prosopopoeia autem pe- / p. 584 rsonae fictio est cu attributa oratione conuenienti. Quod aeque in uiuis & certis hominibus, atque in mortuis aut incertis facere licet. (…) /
[p. 585-587] Finguntur & uerba facer, quae neque corpora nec uocem habent. (…) Mire autem prosopopoeia, ut Fabius monet, cum uariant orationem, tum excitant. (…) / Sed in expostulando hortandoque, aut castigando, cum ne offendamus, metuendum est, prudenter aliis damus loquendi partes. Atque quo major praestantiorque persona, quam inducimus, fuerit; eo minus uerendum ne offendamus. Dabitur quippe uenia auctoritati majestatique dicentis. (…) Caeterum cum plurimum prosopopoeiis in mouendis affectibus loci/ atque de hoc laborandum praecipue in epilogis est; idcirco non inidoneam sedem prosopopoeiae & ibi habent. (…) Quae cum aut uiuos loquentes, aut mortuos fingimus, id ante omnia custodiendum est, ut personae cujusque ingenioque ac moribus oratio congruat. Atque in mortuorum quidem prosopopoeis, & qui jam diu ante obierunt diem, non adornandus tam superstitiose sermo est, ut res illorum, quibus fuerunt, temporum non excedat: iberius paullo agi potest, atque attingere ea quoque licebit, quae in praesentis aeui rationes cadunt. (…) /
[588] Prosopopoeiam disciplinam executus & Theon est: quem licebit consulere.
POMEY, François. Novus candidatus rhetoricae seu Aphthonii Progymnasmata in meliorem formam redacta usumque. Lugduni [Lyon]: Apud Antonium Molin, 1659.
POMEY, François. Novus candidatus rhetoricae, altero se candidior comtorque, non Aphthonii solum Progymnasmata ornatius concinnata sed Tuliana etiam Rhetoricae praecepta clarius explicata repraesentans studiosis eloquentiae candidatis. Accessit nunc primun dissertatio de Panegyrico. Lugduni [Lyon]: Apud Antonium Molin, 1678.
Pomey. 1659. Candidatus eloquentiae.
[1659, p. 110; 1678, p. 226] Propsopopoeia est personae effcitio qua rebus mortuis ac sensus expertibus, sermonem accommodamus, aut cum absentes tanquam praesentes, vita functos tanquam spirantes ac loquentes inducimus. His autem formulis figurari ferme solet haec exornatio.
Ethopoeia
[1659, p. 89; 1678, p. 210] Hypotyposis figura est, qua res quapiam, sic verbis exprimitur, ut non tam audiri, vel legi, quam geri, et oculis usurpari videatur. Differt autem Hypotyposis ab Ethopoeia, quod haec tota sit in exprimendis animi motibus, illa vero corpus delineet potius quam mentem.
[p. 390] Progymnasma IX Ethopoeia et thesi. Duo Aphthonii progymnasmata in unum contrahimus, quod de utroque pauca dicenda sint. Caput 1. De ethopoeia. Ethopoeia figura est rhetorica et quidem una de pulcherrimis, de qua idcirco, suo loco, id est, progymnasmate 2 de figuris dicturus fuissem, nisi ei proprium Aphthonius progimnasma tribuisset. Eam idem auctor, contra communem omnium oratorum/ p. 391 sententiam, cum prosopopoeia confundit et exemplorum quod affert de Niobe, quam post interfectos filios loquentem facit, mera prosopopoeia est. At nos utramque distinguimus, et ethopoeiam quidem (nam de prosopopoeia fuse alibi) sic definimus.
[1659, p. 391; 1678, p. 201] Ethopoeia est quaedam expressio morum personae alicuius; quae fit dum eius actiones, studia, propensiones et agendi ratio exhibetur oculis. Characterismus ítem dicitur, cum personam ita effingit, ut non corporis modo lineamenta, sed animi quoque indolem, quasi ponit sub aspectum.
Le JAY, Gabriel François. Ars Rhetorica ad Tullinam rationem exacta, in qua praecepta et exempla complectuntur, quae ad oratoriam facultatem pertinent. Venetii: Ex typographia Balleoniana Superiorum Permissu, ac Privilegiis, 1748.
Le Jay. 1748
[p. 135] Quid est prosopopoeia? Est fictio personae cujuslibet loquentis, qua rebus etiam mutis ac sensus expertibus sermo accommodatur, aut vita functi tanquam praesentes spirantesque loquentes inducuntur.
Du CYGNE, Martin R. P. Ars rhetorica. Leodii [Liège]: Excudebat vidua S. Bourguignon, suae Celsitudinis necnon Majoris Collegii Typographus, 1789.
Du Cygne. 1789
[p. 295] Quid est ethopoeia? Est imitatio viae ac morum alienorum. Valetque haec figura ad motus praesertim odii concitandos.