Retórica y ficción narrativa de la Ilustración a los romanticismos

Hyperbole. Recepción latina

DEKENUS, Joannes e Societate Jesu. Observationes Poeticae, Exemplis Illustratae. Editio altera auctior & emendatior. Antverpiae: Apud Michaelem Cnobbarum, 1688.

Ioannis Dekeni,1688

[p. 237] Est oratio excedens fidem, vel augendi causa. (…) Vel hyperbole adhibetur minuendi gratia.


BUCHNER, Augusti. De Commutata Ratione Dicendi. Libri Duo: Quibus in fine adjuncta Dissertatio gemina De Exercitatione Styli.  Lipsiae [Leipzig]: Impensis Martini Gabrielis Hübneri, Excudebat Joh. Henr. Richterus, 1689.

Buchner, A. 1689,

lib. 1, cap. XII,  «De meiosi, auxesi & hyperbole»,  p. 197-208.

[p. 197] Hyperbole, superlatio Ciceroni; superjiectio Quinctiliano dicta. Attollit rem I augendo II. Minuendo.

[p. 198] ’Conjungimus hos modos tres, tum quia alius alii contrarius, tum quia ultimi duo cognati sunt. Vterque enim supra uerum attollitur. Sed auxesis nec se extendit ulterius quam fieri aliquid potest, hyperbole uero hos fines excedit.’ (…) Auxesis= amplificatio Quintiliano. (…) Meiosis est (quam & tapeinosin differant, uocant Latini nunc Diminutionem, nunc extenuationem appellant.)

[p. 203] Hyperbolen, superlationem Cicero: Quinctilianus superjectionem appellauit. Ea enim res uel augendo, uel minuendo supra uerum attollitur. (…)

[p. 205] Est autem hyperboles praecipue in amplificanda & exaggeranda re aliqua locus. Nam si Communia Propriaque non satis uidentur exaequare posse dignitatem rei, aut indignitatem, de qua loquimur, hyperboica assumenda sunt. Tunc est hyperbole uirtus, inquit Fabius li. VIII cap. ult. Cum res ipsa, de qua loquendum, naturlem modum excedit: conceditur enim amplius dicere, quia dici, quantum est, non potest: meliusque ultra, quam citra stat oratio. (…) Nunqum antum specat hyerbola, quantum audet: sed incredibilia affirmat, ut ad credibilia perueniat. (…) Nam quia omnis hyperbole ferme frigida est, atque mentitur,neque dissimulat; non admirationem talia, sed risum afferunt: ut omnes illi, qui manifesta enormiaque mendacia seu joco seu serio proferunt. (…) Quare seruanda mensura.

Buchner, A. 1689.

Cap. XVI, «De commutatione uerborum in pluribus per hyperbolen», p. 252-257

[p. 252] Hyperbole non in uno uerbo tantum/ sed & in pluribus est. (…) Attollitur res cum per similitudinem, tum per comparationem. (…) Hyperbolarum usus in affectu & exaggeranda re. Optimae, quae occultae. Crebriores frigidam oratione efficiunt. (…) Quarto commutatur in pluribus oratio per hyperbolen. Neque enim in uno tantum uerbo hoc genus figurae statuendum est, sed in pluribus quoque.

[p. 255] Faciunt hyperbolae ad exaggerandas res & iratis, aut alio commotis affectu cumprimis inseruiunt.


POMEY, François. Novus candidatus rhetoricae, altero se candidior comptiorque, non Aphtonii solum Progymnasmata ornatius concinnata, sed Tullianae etiam rhetoricae praecepta clarius explicata repraesentans, studiosis eloquentiae candidatis. Antwerpiae: Johannes Baptista Verdussen, 1711. Cervariae, Typ. universitatis, 1732

Pomey, F. 1711,  Candidatus eloquentiae.

[p. 54-55] Hyperbole seu superlatio, aut excessus est cum sententia aliqua fidem excedit, augendae rei gratia.


Du CYGNE, Martin R. P.  Ars rhetorica. Leodii [Liège]: Excudebat vidua S. Bourguignon, suae Celsitudinis necnon Majoris Collegii Typographus, 1789.

[p. 254]  Quid est Hyperbole, latine superjectio? Est Tropus, in quo vel augendo, vel minuendo significamos id, quod non est absolute verum. (…) Debet tamen Hyperbole esse intra modum, aliquando etiam verbis mollienda.